- FERNANDINA
- FERNANDINAnomen Familiae Ducalis in Hispania, quae Toletanae ramus est, cui initium dedit Petrus, ab Alphonso VI. post Toletum urbem devictam, Toletani nomen meritus. In huius enim posteris Garsias Alvarus filios habuit duos, unum Patri coguominem; alterum Fernandum Alvarum: duorum ramorum auctores. Fernando Dno. de Valdecorneia, praeter Gutierium Alvarum Archiep. Toletanum, geniti, Ferdinandus Alvarus de Toledo Dn. de Higares, titulum hunc ad posteros transmisit; ac utroqueve maior Garsias Alvarus, pater fuit Ferdinandi, qui primus Comes Albae, sive de Alva de Tormes nominatus est. Huius fil. Garsias Alvarus Com. de Salvatierra, March. de Coria, Ducatus Albae aximoa a Rege obtinuit. Inter cuius liberos Fernandus Dominos de Villora Garsias de Horcaiada, Petrus de Mancera dedit; sed primogenitus Fridericus Alvarez. Ducalem dignitatem propugnavit: Pater Garsiae Alvari, a quo reliqui Duces de Alba, et Huesca descendunt, et Petri Proregis Neapolitani, et uxore Osoria Pimentellia March. de Villa Franca, Marchionum reliquorum cum cognomine de Toledo Osorio genitoris: quibus etiam titulus Ducum de Fernandina et Principum de Montalvan accessit, in Garsia I. Petri praefati, et Mariae, Osoriae filio. Is enim March. de Villa Franca, Dux de Fernandina, ex Victoria Columnia, pater Petri fuit: quo et Elvirâ Mendoziâ genitus Garsias II. de Toledo osorio Dux de Fernandina, Mariam de Mendoza coniugem nactus, ex ea Familiam propagavit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europaeae P. II. p. 89.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.